Liber Deuteronomii*

Caput 16: Versus 2

Et de bobus in loco.AUG., quaest. 24.Boves addit, cum de ove tantum praeceperit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judaei dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quae diebus azymorum sunt immolanda?
(* Traductions européennes)